Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 202

Precedente Successiva

est ipsum calidum calefaciens. Scribere vero est facere et significare
id, quod scribentis in mente est, et facere scamnum, est exprimere
in ligno ideam et similitudinem scamni quam in mente habet artifex.
Hinc Arist. ineptias admirari satis nemo queat, qui fabricam foetus
et animationem motioni insensatae et quasi non Enti committit,
cum vis bene activa beneque imaginans requiratur, quae possit in
foetu imaginem exprimere appetentis genitoris vel genitricis.
~ Regina quaedam test.Avicen. in actu Venereo conspiciens imaginem
Aethyopis genuit nigrum instar Aethyopis, foetum. Paracelsus autem
tantam putat esse imaginativam matris ut generare valeat animal irrationale,
ut canem, et monstra, quoniam fictio prolis est ab idea matris,
et propterea multae mulieres genuere belluas. Quod non sufficit,
nisi et dispositiones sint in semine, et seminatione, et nutritione dum
est in utero per easdem ideationes. Alber. addit constellationem, quod
indicat ideationes ab intelligentia non errante res secundas formare
et architectari. Unde super templum Carthusianorum Romae, ubi
erant thermae nascuntur plantae omnis generis, et colubri et herinacij
sponte absque genitoribus. Iamque moris est principum, picturas
equorum et canum generosorum apponere equabus et canibus cum
Venerem exercent, ut consimiles generent. Sed miror eorundem
bestialitatem qui bestialis generationis curam tantam gerunt, humanam
vero negligunt. Propterea quidem in Republica consulendum esset,
ne secundum dotem matrimonia copulentur, sed secundum virtutem,
veluti Ocellus Pythagoricus animadvertit; utque strenui viri
strenuis mulieribus coniungantur; et statuas imaginesque virorum
clarissimorum literis et armis et probitate, inspectent, eorumque
amore afficiantur; et tempus observent quando stellae benignae sunt
in horoscopo, in summo caelo, et planetae felici aspectu mutuo, et ad fixas,
primae magnitudinis praesertim, fruuntur in suis dignitatibus;
multum enim possunt conferuntque ad prolis nobilitatem. Item omnes
utantur coitu deficientibus menstruis, quando mundatus est uterus,
et semen non inficit vitiato excremento. Item post mediam noctem
cum iam digestio perfecta est: tunc enim auctum est semen, plenumque
spiritu, et eius emissio genitori non officit interpellando nutritionem
et spiritum imminuendo et ab opere impediendo. Recte
consultum est ne sacerdotes generarent. Qui enim contemplationi
divinorum et scientiarum navant operam, vitibus flaccescunt et
paucos attenuatosque habent spiritus; et in coitu non ex capite defluunt
in uterum, quoniam pauci sunt, cogitationeque continua irretiti,
sed ex testiculis; Ac homines proinde crassos, corpulentia ingenioque
procreant, quale Socrates genuit, et Cicero et Samuel et
et Heli et David et Telesius . At viri minus Minerva imminuti, aliud
non cogitant, sed totum spiritum ac semen in cunnum iaculantur;

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche